- AGULANI
- AGULANIrecensentur passim a Scriptoribus Rerum Hierosolymitanarum, inter populos, qui Saracenis vel Turcis parebant tum, cum Franci Syriam sunt ingressi; Sed an haec appellatio gentis sit an sectae, incertum; cum illi Publicanis ac Azymitis iungantur, quae indubie sectariorum sunt nomina. De Agulanis id unice prodit Guibertus Gestorum Dei l. 5. c. 8. Eorum siquidem, quos Agulanos appellant, tria numerô milia exstitisse feruntur, qui neque gladios, neque lanceas aut sagittas, nulla penitus arma formidant, quia omni ex parte cum ipsi, tum equi eorum, ferrô adoperiumtur. Hin nihil armorumprorsus in bellis, praeter enses, usui habent. Quibus consona refert Robertus Mon. l. 6. et Baldricus l. 5. apud Eund.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.